Portus Dives est insula quae ad orientem Reipublicae Dominicanae iacet. Insula est Civitatum Foederatarum Americae territorium, quod status specialem in CFA habet de "civitate libera foederataque" qui significat Portus Dives esse rem publicam liberam intra CFA sed extra CFA status nationis liberae caret. Portus Divitis cives nullum tributum luent CFA et in nullis electionibus CFA nationalibus participant. Sed ei siquando et donec in CFA extra Portus Divitem vivant, cives plenos CFA fiunt et tributum luendum sunt.