Respublica in duabus partibus condita est : pars prima, quae Colonia Plimmuta nominatur, anno 1620, atque altera, quae Colonia Sinus Massachussetensis nominatur, anno 1630. Ambae partes ab Anglis dissensis, qui saepe in Civitatibus Foederatis "Perigrinatores" (Anglice: Pilgrims) nominantur, conditae sunt. Nomen Massachusettae ipsum de hominibus indigenis, "Mass-achu-setts" nominati, datum est. Latine, Mass-achu-setts significat 'in loco collis magni'.
Anno 1775, Bellum Independentiae Americanae in republica incepit. Prima nocte, Paulus Revere equum suum clare equitavit ut socii Britannos adgressos sciverint. Multa proelia clara hic facta sunt.
Signa
Cursualis abbreviatio: MA
Sententia (etiam in vexillo): "Ense petit placidam sub libertate quietem."
↑Traupman, Iohannes. [2003]. Colloquia Latine Exercito Orali, editio tertia (Anglice: Conversational Latin for Oral Proficiency, Third Edition.). pp {{{1}}}. Vauconda, IL: Editores Bolchazy-Carducci. ISBN 086516438X.