|
Article on other languages:
|
Lingua Latina (sive lingua Romana[1]) est lingua Indoeuropaea. Nomen ductum est de terra in paeninsula Italica quam Latine loquentes incolebant, Latium Vetus appellata sitaque inter Tiberim, Volscos, Appenninum, mare inferum. Quamquam sermone nativo fungi desinit, cumque nostris diebus perpauci Latine loqui possint, lingua mortua appellari solet, multas tamen peperit linguas quae linguae Romanicae vocantur, sicut Hispanicam, Francogallicam, Italicam, Lusitanam, Dacoromanicam, Gallaicam, ne omnes afferam. Cum populi Reipublicae Romanae et Imperii Romani lingua Latina in rebus publicis privatisque usi sint, etiam linguam Graecam magnopere afficit, nec minus haec illam. Sicut lingua Graeca, Latina est lingua flexiva, ut nexus verborum non ex ordine appareat, ut mos est linguarum Romanicarum aut Anglicae, sed ex affixis.
Historia
Ut hoc indagare, vide etiam Lingua Latina archaica.
Lingua Latina est in subfamilia Italica linguarum Indoeuropaearum, et suum alphabetum Latinum ex ea Vetere Italica devenitur, {?} quae invicem ab Euboeica occepit. Censetur lingua Latina in Italiam circa saeculum 9 a.C.n. ab migrantibus ex septentrione lata esse, qui deinde Latium incolerent, in qua regione Roma urbs orta est. Ibi in linguam Latinam verba e variis linguis—Etrusca, Graeca—venerant, sicut persona (Etrusce: perśnu), quod est late agnitum, vel etiam talia prisciora ut visum est primum in Plauti et Terentii operibus, qualia techna (Graece: τέχνη) et machaera (Graece: μάχαιρα). Antequam tota Italia sub imperio Romano saeculo 1 a.C.n. redacta erat, fuerant dictae per totam paeninsulam: linguae Celticae post eas incursiones saeculo 4 a.C.n. trans Padum, illa non-Indoeuropaea lingua Etrusca, aliae Italicae linguae, appellatae "Sabellicae"—(Osca et Umbra); Faleraque lingua, quae dicta est in Etruria, inter Etruscos, Latinos, et Sabinos, videtur aliquantulum cognata cum Latina. Coloni vero Graeci saeculo octavo a.C.n. suam linguam in Italiae partes quas apud litora meridiana Siciliamque orientalem colebant, tulerunt. Etiam Sicaniae aut Siculae linguae paucum indicium est, sed modo videntur hae linguae similies Latinae-Faliscae esse. Imperio autem Romano crescenti et Latina ideo pansa, omnes hae linguae, praeter Graecam in Italia meridiana (ubi remansit usque ad hodiernum diem), perdiebant. Diutissime de legibus et de rebus publicis et de aliis per totum Imperium Romanum Latine dictum est. At, quamquam plurima opera superstantia Romana sunt paene omnino scripta Latina Classica lingua, inclusa Ciceronis Caesarisque aliorumque opera, vera lingua dicta in Imperio Romano occidentali erat Latina Vulgaris, quae tantum de grammaticis, de vocabulario, et postea de locutione differt. Etiam Romani optimates Graecam linguam discere solebant et ea uti amabant cum Graecas litteras ad philosophiam et litteraturam pertinere aestimassent. Alioqui Graece plurimi, praecipue in Imperio orientali, adeo loquebantur, ut Graeca, commercio et peregrinationi quasi lingua franca in eo die habita est. Post ultimum discrimen inter Imperia Orientale et Occidentale anno 395, in Orientali demum Graeca pro Latina usui legitimo et gubernatorio substituta est, ex ea causa, quod in illis partibus ex omnibus societatis ordinibus diu dicta esset Graeca. Aetates in Lingua LatinaIncipit saeculo octavo a.C.n. historia linguae Latinae, et perficit saltem in Medium Aevum; tum distingui possunt modo septem aetates:
Grammatica
Ut hoc indagare, vide etiam Grammatica Latina.
NomenLingua Latina antiqua septem casus habet, qui nominativus, vocativus, accusativus, genitivus, dativus, ablativus, locativusque appellantur. Olim -os et -om pro -us et -um formas habebat et intervocalicam /s/ linguae priscae Indoeuropaeae praeservabat. Itaque, honor Latinice antique honos dicebatur, cuius genitivus casus *honos-is, non classicus honor-is, fuit. Post rhotacismum, *honosis factum est honoris.
Ut hoc indagare, vide etiam Declinatio.
Verbum
Ut hoc indagare, vide etiam Coniugatio.
Latina in Ecclesia Catholica Romana et scientiaLingua quotidiana imperii Romani non tantum erat, sed tamen Ecclesiae Catholicae Romanae et scientiae: pleraque nominum et taxinomiae et biologiae, et iuris ex hac lingua (et Graeca) ducta sunt.Describitur ergo ordo plantarum (id est florum herbarumque arborumque) et animalium adhuc Latine. In Aevo Medio, lingua Latina etiam fuit officialis multarum civitatum sermo. In Sabaudiae Ducato, hodierna in sola aetate, linguae novae ut sermones adhibitae, verbi gratia linguae Italica et Francogallica, linguam Latinam ab anno 1561 suppleverunt. [2] Etiam Aevo Novo Imperii Austriaci in Croatiae et Slavoniae Ducato lingua latina usque ad annum 1848 unica officialis fuit et in ducali contione locuta fuit, atque leges novae Latine editi sunt. Ephemerides Zagrabienses vel acta publica hebdomadalia in urbe Zagabria Croatiae (hodie Zagreb) ad annum 1772 Latine editi fuerunt.[3] Ecclesia Catholica Romana lingua Latina adhuc utitur in editionibus typicis librorum liturgicorum, litteris et scriptis Papae, praesertim illis quae encyclicae nominantur, ceterisque scriptis et congregationum sanctae sedis et Civitatis Vaticanae. Etenim cantus et preces sacrae liturgiae saepe Latine exercentur. Latina ab ecclesia adhibita saepe vocatur Latina Ecclesiastica, etiamsi eadem est lingua qua alii utuntur. Est enim lingua Civitatis Vaticanae, cuius tamen civitatis cives in alloquio non lingua Latina, sed lingua Italica utuntur. Lingua Latina et linguae aliaeLingua Latina est fundamentum
Lingua NeolatinaVide Lingua Neolatina. Vide etiamDe Grammatica: De Institutionibus:
De Latinitate:
De Lexicis et ceteris:
Lege etiam
Nexus externi
Notae
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
This article is from Wikipedia. All text is available under the terms of the GNU Free Documentation License.
Mercedes Car
This site monitored by SitePinger.net