|
Israel[1] (-is, m.) est civitas sita in illa regione quae apud Romanos pars erat Iudaeae, quae et Syria Palaestina sive Terra Sancta vocatur.
SermonesHebraica Arabicaque linguis publicis funguntur. Non pauci etiam Russice inter sese loquuntur nec non illa lingua iudaeo-germanica quae Yiddish vocatur. Religiones
HistoriaIudaei terras quae nunc Israel dicuntur sibi a Deo datas esse (Liber Iosue 1, 1-5) arbitrantur. Dicit enim scriptura:
Post bellos contra Romanos (anno 70 et 135) et praecipue postquam anno 70 templum Hierosolymae ab imperatore Tito dirutum est, pars magna Iudaeorum fugit ex Israel. Post secundum excidium anno 135 p.Chr.n Romani Hierosolymam restituerunt novoque nomine appellaverunt Aelia Capitolina. Iam anno 1917 Arthurus Balfour Secretarius negotiorum exteriorum Britanniarum Regni probavit reditum Iudaeorum in Palaestinam post finem Belli Orbis Terrarum I et ruinam Imperii Ottomanici, quod antea Palaestinam tenebat. Post Bellum Orbis Terrarum II et atrocem persecutionem Iudaeorum a Nazistis Adolpho Hitler ductis anno 1947, die 29 Novembris Consociatio Nationum divisionem Palaestinae inter Iudaeos et Arabos proposuit. Die 14 Maii 1948 civitas nova Israel condita est, sed secundum resolutionem, ipsam civitatem creantem, urbs Hierosolyma ni Iudeis ni Arabis, sed Regno Unito regenda est. Ipsa resolutione contentiose obtrita Israel Hierosolymam caput suum ab anno 1950 nominat. Superficies civitatis etiam 14 000 km² esse oportet secundum chartam sinistram, sed nunc ipsa civitas 8 000 km² annis 1948 et 1967 expugnavit et adhuc retinet, incolisque allatis terram illam nancisi molitur. Anno 1967 in Bello Sex Dierum occupavit Israel ripam occidua Iordani et in finibus Palaestinorum colonias multas condidit. Urbes Principales
Notae
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
This article is from Wikipedia. All text is available under the terms of the GNU Free Documentation License.
Mercedes Car
This site monitored by SitePinger.net