Poll without page-refresh
Article on other languages:
signum Euroni vel Euronis
Euro (€ ) est moneta Zonae Euronis usque ab Kalendis Ianuariis 2002 . Zona Euronis est zona in EMU , quod est conventus oeconomiae monetarumque terrarum Europae .
De vocabulo Latino
Latinistae disputant quae forma declinationis adhibenda sit:
aut
sing.
plur.
nom.
euro[1] [2] [3]
eurones
voc.
euro
eurones
acc.
euronem
eurones
gen.
euronis
euronum
dat.
euronī
euronibus
abl.
eurone
euronibus
aut
sing.
plur.
nom.
euronus[4] [5]
euroni
voc.
eurone
euroni
acc.
euronum
euronos
gen.
euroni
euronorum
dat.
eurono
euronis
abl.
eurono
euronis
Ex regulis Unionis Europaeae , vox euro est indeclinabilis. Hispani autem et Lusitani et francogalli et cives Civitatum Foederatarum Americae forma pluralis numeri, euros, utuntur. Etiam Britanni et Germani hac forma utuntur, si euro vox sine verbo numerali stat.
In Germania, prima littera est maiuscula; in Graecia , litteris Graecis verbum scribitur.
Alii populi—exempli gratia, Lituani , Sloveni —propriis scribendi formis adhuc utuntur. In Russia et Bulgaria litteris cyrillicis scribitur.
De historia
1970 - "Relatio Werneris": Fundamentum proposito factum est anno 1971 . Tunc propositum est ut moneta et res familiaris in Unione Europaea iungantur.
1979 - Helimutus Schmidt et Valerius Giscard d'Estaing Systema Monetae Europaeae instituerunt.
1996 - Charta monetae Euroni(s) publica facta est.
1999 - Index mutandi factus est.
2002 - Euro introductus est.
Euroni(s) terrae
Fontes
1996 Genovefae Immè "Proposita de Europaea Moneta", Vox Latina , M.A.S. , [1]
1998 Caelestis Eichenseer "De nova pecunia Europaea", Vocis Latinae Tom. 34 fasc. 134, p. 47
1998 Iohannis Pauli Bauer "De nova pecunia Europaea" Tom. 34 fasc. 134, 152-168
1998 Sigridis Albert "De Pecunia Europaea", Vocis Latinae Tom. 34 fasc. 134, pp. 556-559
1999 Genovefae Immè "De Nova Moneta vel Pecunia Europaea", M.A.S. 48, p. 16
1998 Sigridis Albert "De Nova Pecunia Europaea", Vocis Latinae Tom. 35 fasc. 138, pp. 547-549
2002 , Caelestis Eichenseer "De nova pecunia Europaea", Vocis Latinae Tom. 38 fasc. 147, pp. 9-14
2002 , Erici Palmén "Euro an euronus?", Melissa vol. 107; item Vocis Latinae Tom. 38 fasc. 147, pp. 267-269
2002 , Erici Palmén "Euro an Euronus an Europaeus?", M.A.S. 56
2002 , Roberti Deprez "De nova moneta Europaea recte (quantum licet!) nominanda", Melissa vol. 111, pp. 12-15
Notae
↑ Conspectus rerum Latinus 11/2006 - VERONA IV – CONVENTUS DE TUTO COMMEATU DIEBUS 3-4 M. NOVEMBRIS
↑ Glossarium Anglico-Latin Gualterii Redmond
↑ Colloquia Iuliana ab Nicolao Canussio
↑ VOX LATINA . Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Saravicae comparati. ISSN 0172-5300. Saraviponti .
↑ Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Vaticanae
Vide etiam
Nexus externus
[2] Ioannis Pauli Agricolae Professoris Iuris civilis in Studiorum Universitate Saravipontana oratiuncula DE EVRONE.