Bellum Orbis Terrarum II

del.icio.us del.icio.us
Digg Digg
Furl Furl
Reddit Reddit
Rojo Rojo
Add to OnlyWire

Succurre labori...

Haec pagina nondum perfecta in manibus auctoris est, qui gratias maximas cuique agebit, qui sibi interea opes ferre dignetur.
Si vero auctor ipse nil mutaverit his diebus septem, hanc formulam audacter dele.

-2 (dubium) Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Tabulae Europae inter Bellum Orbis Terrarum II
Tabulae Europae inter Bellum Orbis Terrarum II

Bellum Orbis Terrarum II, quod saevibat ex anno 1939 usque ad annum 1945, sic appellatur quod secundum bellum erat in quo omnes nationes totius orbis terrarum pugnabant. Etiam ultra modum Belli Orbis Terrarum Primi, bellum secundum fuit magnitudinis immensae, ingentem numerum victimarum praebens: primo bello duo milliones militum ceciderunt, in Bello Orbis Terrarum II 45 milliones vitam perdiderunt. Dum bellum geritur, 6 millionum Iudaeorum necati sunt in illa maxima caede civili quae dicitur Shoa, Adolfo Hitler (socio Benito Mussolini) auctore cum Henrico Himmler aliisque Naziis. Et bellum illum maximum et summa illa Iudaeorum caedes manserunt trauma inoblitum permultorum hominum.


Adventum militum Americanorum ad oram Franciam die 6 Iunii 1944
Adventum militum Americanorum ad oram Franciam die 6 Iunii 1944

Index

Loci

Bellum vehementissime gerebatur in Europa et Asia, antequam in Africam septentrionalem et oceanos mundi expansum est. Auctores belli Germania, Italia et Iaponia fecerunt amicitatis foedus. Inter nationes quae se defendebant vel quae defendentes adiuvabant, erant Unio Sovietica, Civitates Foederatae Americae, Regnum Britanniarum, Polonia, Francia, Canada, Nova Zelandia et Australia. Illae civitates foedere alligatae erant et ita 'alligatae' appellantur. Ex parte alligatorum, civitates hosticae etiam "potestates axis" (Anglice: axis powers) appellabantur. Locutio enim in usu erat de axi Berolinensi et Romano vel Berolinensi et Tociensi.

Tempora

Initium: Bellum in Europa, 1939-1940

Hitler finitima civitates Germaniae vastare coepit. Mense Augusti anno 1939 Germaniae et Unioni Sovieticae placet, ne altera natio alteram aggredetur. Hoc pacto Germania Poloniam invadit die 1 Septembris eiusdem anni. Legiones Polonorum bellant pro patria unam mensem, legionibus Sovieticis die 17 Augusti quoque invadentibus. Victa sine magno commeatu atque molimento Polonia, Germani copias mense Martii 1940 contra Daniam et Norvegiam tranferunt et Maii Nederlandiam, Belgicam, Luxemburgum et Franciam irruperunt, facileque eas vere 1940 superant Parisosque occupant. Tunc contra Britanniae insulam manus aerialem conieciunt. Proelio in aere per aliquas menses facto, Germani se Britanniam invadere non posse vident. Copias Britannicas in Africa positas

Anno 1941

Foedere cum Unione Sovietica pacto fracto, die 22 Iunii 1941 Hitler insano indulsit labori et Unionem Sovieticam adortus est. Mense Decembre accurate die 7 Decembris Iaponia sine belli denuntiatione contra Civitates Foederatae Americae proelium commisit cum tormentis et telis [1]castrum marinum Pearl Harbour (‘Porti Margaritarii’) in Havaiii aggressus est. Insequentibus diebus America Iaponiae, Germaniae et Italiae bellum indixit.

Anno 1943

Die 25 Iulii 1943 Magnum Consilium fascismi abdicationem Beniti Mussolini petivit et Mussolini se a munere Praesis Consilii ministrorum removit, sed iam die 8 Septembris 1943 a Germanis ut ducem Rei Publicae Socialis Italicae restitutus est.

Anno 1944

Die 6 Iunii anni 1944 legiones Americanae, Britannicae, Canadienses exercitus in litore Normannico exposuerunt et in aliquos menses Galliam a dominio nazista liberaverunt.

Anno 1945

Post cladem Germanicorum et Italicorum militum etiam in Italia septemtrionale die 25 Aprilis 1945 Mussolini cum amante Clara Petacci fugam e Mediolano in Vallem Telinam conatus est, sed iam die 27 Aprilis veste militis Germanici abditus in vico apud Larium Lacum (Giulino di Mezzegra) manibus militum qui contra potestatem suam pugnabant comprehensus est et insequenti die suplicio affectus est.

Die 30 Aprilis 1945 Adolpho Hitler nece sibi conscito, Carolus Dönitz novus cancellarius Germanicus Germaniam expugnatam et victam die 2 Maii anni 1945 dedidit et ergo die 8 Maii anno 1945 bellum Europaeum finem habuit.

Die 12 Aprilis praese Americano Roosvelt mortuo, novo praeses Henricus Truman iussit bombas atomicas in urbes Iaponicas iecisse. Die 6 Augusti Hirosima die 9 Augusti Nagasacium eo modo deletae sunt. Haec terribilia et potentissima nova arma Iaponiam ad deditionem pellexerunt et nam die 2 Septembris Bellum orbis terrarum II finitum est.

De exitu belli

Bello finito, Germania in quattuor partes divisa est. Unio Sovietica partem orientalem in sua potestate habuit; partes occidentales a Francia, Regno Britanniarum, et Civitatibus Foederatis Americae occupatae sunt. Anno 1949 duae civitates creatae sunt: in parte orientali Res publica Democratica Germanica et in regionibus ad occidentem versus Res publica Foederalis Germanica quae solum anno 1990 contributae sunt.

Anno 1946 inter praeclara iudicia Norimbergensia praecipui viri publici nazistae in ius vocati sunt et multi etiam capite damnati sunt.

Civitates participantes

Primae nationes quae belli initium fecerunt (cum asterisco monstratuntur potestates axis):

Vide etiam

Nota

  1. cfr. bombardare in Luigi Castiglioni, Scevola Mariotti, Vocabolario della Lingua Latina, Latino - Italiano. Italiano - Latino, IV edizione a cura di Piergiorgio Parroni con CD Rom, Taurini anno 2007


David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!

This article is from Wikipedia. All text is available under the terms of the GNU Free Documentation License.


Giant Panda

Mercedes Car
James Bond Guide
This site monitored by SitePinger.net