Martii In Gallia , demonstrationes in Foedus Primi Muneris ( contrat première embauche : CPE)conflagrant. Universitates lyciaque obsiduntur. Eversores autem vehicula tabernasque rumpunt.
Martii Quadriennio obsides est Franco-Colombiana Ingrida Bettancourt. Multi alii Colombiani capti a Farc exercitu liberationem sperant in silva. Praesidens Urribis condiciones negat.
1 Iulii, Finnia Europeam Unionem praesidet, quod etiam significat maiorem visibilitem Latinae linguae quia adhibitur solemne a Finnis.
28 Iulii: in Hibernia in terra uliginosa, manuscriptum inventum est quod hac in terra fortasse 1200 annis fuerat. Textus manuscripti est psalterium Bibliorum Sacrorum.—E vicipaedia Anglica.
Mense Septembri: Bonnae parietinae Romanae inventae sunt. Thermae Romanae sunt. Archaeologis autem festinandum est, quia ex necessitudinibus oeconomicis ut magistratus dicit proximo tempore omnes parietinae destruentur ut novae aedes mercatoriae aedificarentur.
Quamquam populi usum gasorum quae ozonum destruunt minuebantur, tamen ozoni sphaera non prius quam anno 2065 restituta erit, quod gasa nociva iam emissa usque ad quadraginta annos in athmosphaera remanebunt.
Ex Officio Rerum Statisticarum FoederaliGermaniae nuntiatur occasione fori "Medicina" appellati quod Dusseldorpii usque ab 15 Novembris habebitur res technicas ad medicinam pertinentes exportatas esse huius anni mensibus Ianuario usque ad Augustum pretio 7400 millionium Euronium. Hoc pretium cum pretio praeteriti anni comparatum crevit 9,3 centesimis partibus. Quarta et maxima pars medicinae rerum in CFA exportata est.
Primis octo mensibus huius anni in Germaniam apparatus medicinae importabantur pretio 4300 millionium Euronium. Hoc spatio cum spatio praeteriti anni comparato pretium rerum importatarum crevit fere 15 centesimis partibus. Maximae partes rerum medicinae ex CFA et Helvetia importabantur.