29 Augusti: Typhon marinus nomine Katrina magna vi Novum Aurelianum oppugnavit et aggeribus perforatis maximam partem vastavit. Omnes incolae urbem relinquere debuerunt.
1 Octobris: Insidiae tromocraticae Kutae Iembaranaeque, urbes in insula IndonesiaeBalorum. Interfecti sunt viginti duo minimum homines; fortasse quinquaginta ceterorum iniurias acceperunt.
1 Novembris: seditiones vastant Sequanam-Sancti-Dyonisi( Seine St Denis) post mortem duorum iuvenum in saepto electrico cum agentes custodiae publicae eos sequerentur. Multae autoraedae et aedificia publica (scholae, gymnasia saeptaque uehiculorum publicorum) arserunt.
3 Novembris: professores galli occupant cum tabernaculo aggerem ante aedes rectoris educationis nationalis in urbe Creteil ut dimisioni intercedant
23 Novembris: Angela Merkel cancellaria Germaniae in Galliam ivit ut praesidenti Galliae, Iacobus Chiracus, occureret, atque quo fortiores inter duas nationes nexus essent.
7 Decembris: Vicipaedia paulo minus libera: Iohannes autem Seigenthaler questus est de vita sua in Vicipaedia Anglica scripta quod nullo ratione dictus erat ille in mortis Iohannis Kennedy suspectus esse. Regula vicipaediae scrutitura sunt.